monumenta.ch > Hrabanus Maurus > Hrabanus Maurus, Homiliae, p1, HOMILIA XII. IN DOMINICA IV QUADRAGESIMAE. De misericordia et remissione debitorum in illis qui contra nos delinquunt facienda. ( Evang. Luc. VI.)
Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS, ITEM DE VIRTUTIBUS., , HOMILIA XI. IN DOMINICA III QUADRAGESIMAE. De assiduitate orationis, et quod ad ecclesiam conveniendum, et quod non licet cuiquam venatum vel aleas in sanctis diebus exercere. <<<     >>> HOMILIA XIII. IN DOMINICA II QUADRAGESIMAE. De fidei catholicae veritate et bonorum operum concordia.

HOMILIA XII. IN DOMINICA IV QUADRAGESIMAE. De misericordia et remissione debitorum in illis qui contra nos delinquunt facienda. ( Evang. Luc. VI.)

1 Legimus in Evangelio Salvatorem nostrum ita praecepisse discipulis suis atque dixisse: Estote misericordes, quia et Pater vester coelestis misericors est: dimittite et dimittetur vobis; date et dabitur vobis.
2 In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.
3 Hanc licet sententiam Domini servare omni tempore necesse sit, fratres charissimi, maxime tamen his diebus, in quibus veniam peccatorum nostrorum promereri et misericordiam Domini nobis conciliare studemus, cum ita quotidie Deo in oratione dicamus, magisterio coelesti imbuti: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; ne nos hac sententia magis accusare quam reconciliare apud Dominum videamur, si contra mandata eius duros nos et immites adversus proximos nostros erigamus.
4 Omnes enim agere debemus poenitentiam, et omnes indigemus indulgentia, quia omnes erravimus: nam si Scripturae testimonio nec unius diei infans mundus est, quis se immunem a peccato audebit asserere et poenitentiae remedia refutare: Et beatus Ioannes apostolus ait (I Ioan. I): Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.
5 Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata nostra, et mundet nos ab omni iniquitate.
6 Sed quod valde dolendum est, nonnulli, peccata sua oblivioni tradentes, et per iactantiam mundanam superbientes, non solum se reos esse non cogitant, et se absolvere a propriis delictis per misericordiam in alios factam nequaquam curant: imo praeceptorum divinorum immemores, ita circa servos suos et subditos sibi potestatem dominationis exercent, ut in his diebus non dubitent flagellis eos caedere, poenis afficere, compedibus praepedire; si forte cum ad reficiendum venitur, tardus minister fuerit, statim eum verberibus laniare, et prius satiare servuli sanguine appetit, quam convivii voluptate.
7 Horum quale ieiunium est, fratres, quod ideo ieiunatum est, ut non Divinitatis misericordiam provocarent, sed ut clamorem familiae ingemiscentis effunderent.
8 Quisquis autem cupit de Deo misericordiam promereri, ipse debet prior esse misericors; scriptum est enim: Iudicium ei sine misericordia, qui non facit misericordiam (Iacob. II); et: Si non remiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI).
9 Ergo quam absurdum est quod Christianus dominus Christiano in his diebus servo non parcat, minime respiciens quod si servus est conditione, gratia tamen frater est; etenim similiter Christum induit, iisdem participat sacramentis: eodem quo et tu utitur Deo Patre, cur te non utatur fratre? Recogitate, fratres, originem vestram: omne quidem humanum genus ex uno homine, id est Adam, procreatum est et mortali, mortale genitum, et similiter nascimur, similiter et morimur, similiter et putrescimus; soli et nudi in hunc mundum intravimus, soli et nudi exibimus: solummodo hinc exeuntes bona opera vel mala quae hic gessimus nos prosequuntur, et unusquisque nostrum ante tribunal Christi pro se redditurus est rationem.
10 Et ideo, fratres, quicunque ex vobis aliis praesunt, per charitatem illis imperent; qui autem subditi sunt, in charitate illis serviant qui sibi praesunt.
11 Audiant quoque non me, sed Apostolum sibi ita praecipientem (Ephes. VI): Servi, inquit, obedite dominis carnalibus cum tremore et timore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo.
12 Non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo.
13 Cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus.
14 Scientes quia unusquisque quodcunque fecerit bonum, hoc recipiet a Deo, sive servus, sive liber.
15 His autem qui praesunt idem apostolus ita dicit: Et, domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est in coelis, et personarum acceptio non est apud Deum: sive servi, sive liberi, unum sumus in Christo (Ibid.).
16 Talibus enim dictis ex Apostolo Christi admoniti fratres, studeamus inter nos charitatem atque unitatem spiritus in vinculo pacis custodire.
17 Nulli sit grave proximo in se delinquenti delicta parva dimittere, qui maxima et enormia apud Deum cupit scelera dissolvere.
18 Sicque ieiunium nostrum et oratio atque eleemosyna Deo acceptabilis erit, si per charitatem offertur, quia charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV); et: Deus ipse charitas est, et qui manet in charitate in Deo manet, et Deus in eo (I Ioan. IV).
19 Quam nos hic feliciter habere, et ad aeternam beatitudinem per hanc venire ipse concedat, qui nos per ipsam redemit, Christus, Salvator noster, qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum.
20 Amen.



Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS, ITEM DE VIRTUTIBUS., , HOMILIA XI. IN DOMINICA III QUADRAGESIMAE. De assiduitate orationis, et quod ad ecclesiam conveniendum, et quod non licet cuiquam venatum vel aleas in sanctis diebus exercere. <<<     >>> HOMILIA XIII. IN DOMINICA II QUADRAGESIMAE. De fidei catholicae veritate et bonorum operum concordia.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > Hrabanus Maurus, Homiliae, p1, HOMILIA XII. IN DOMINICA IV QUADRAGESIMAE. De misericordia et remissione debitorum in illis qui contra nos delinquunt facienda. ( Evang. Luc. VI.)